monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 1, XIII <<<     >>> XV

Caput XIV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sed multi, inquiunt, Christiani etiam captivi ducti sunt. Hoc sane miserrimum est, si aliquo duci potuerunt, ubi Deum suum non invenerunt. Sunt in scripturis sanctis huius etiam cladis magna solacia. Fuerunt in captivitate tres pueri, fuit Daniel, fuerunt alii prophetae; nec Deus defuit consolator.
2 Sic ergo non deseruit fideles suos sub dominatione gentis, licet barbarae, tamen humanae, qui prophetam non deseruit nec in visceribus belvae. Haec quoque illi, cum quibus agimus, malunt inridere quam credere, qui tamen suis litteris credunt Arionem Methymnaeum, nobilissimum citharistam, cum esset deiectus e navi, exceptum delphini dorso et ad terras esse pervectum. Verum illud nostrum de Iona propheta incredibilius est.
3 Plane incredibilius quia mirabilius, et mirabilius quia potentius.